abiit ergo inde David et fugit in speluncam Odollam quod
cum audissent fratres eius et omnis domus patris eius
descenderunt ad eum illuc
et convenerunt ad eum omnes qui erant in angustia
constituti et oppressi aere alieno et amaro animo et factus est
eorum princeps fueruntque cum eo quasi quadringenti viri
et profectus est David inde in Maspha quae est Moab et
dixit ad regem Moab maneat oro pater meus et mater mea vobiscum
donec sciam quid faciat mihi Deus
et reliquit eos ante faciem regis Moab manseruntque apud
eum cunctis diebus quibus David fuit in praesidio
dixitque Gad propheta ad David noli manere in praesidio
proficiscere et vade in terram Iuda et profectus David venit in
saltum Hareth
et audivit Saul quod apparuisset David et viri qui erant
cum eo Saul autem cum maneret in Gabaa et esset in nemore quod
est in Rama hastam manu tenens cunctique socii eius
circumstarent eum
ait ad servos suos qui adsistebant ei audite filii Iemini
numquid omnibus vobis dabit filius Isai agros et vineas et
universos vos faciet tribunos et centuriones
quoniam coniurastis omnes adversum me et non est qui mihi
renuntiet maxime cum et filius meus foedus iunxerit cum filio
Isai non est qui vicem meam doleat ex vobis nec qui adnuntiet
mihi eo quod suscitaverit filius meus servum meum adversum me
insidiantem mihi usque hodie
respondens autem Doec Idumeus qui adsistebat et erat primus
inter servos Saul vidi inquit filium Isai in Nobe apud
Ahimelech filium Achitob
qui consuluit pro eo Dominum et cibaria dedit ei sed et
gladium Goliath Philisthei dedit illi
misit ergo rex ad accersiendum Ahimelech filium Achitob
sacerdotem et omnem domum patris eius sacerdotum qui erant in
Nobe qui venerunt universi ad regem
et ait Saul audi fili Achitob qui respondit praesto sum
domine
dixitque ad eum Saul quare coniurastis adversum me tu et
filius Isai et dedisti ei panes et gladium et consuluisti pro
eo Deum ut consurgeret adversum me insidiator usque hodie
permanens
respondensque Ahimelech regi ait et quis in omnibus servis
tuis sicut David fidelis et gener regis et pergens ad imperium
tuum et gloriosus in domo tua
num hodie coepi consulere pro eo Deum absit hoc a me ne
suspicetur rex adversus servum suum rem huiuscemodi in universa
domo patris mei non enim scivit servus tuus quicquam super hoc
negotio vel modicum vel grande
dixitque rex morte morieris Ahimelech tu et omnis domus
patris tui
et ait rex emissariis qui circumstabant eum convertimini
et interficite sacerdotes Domini nam manus eorum cum David est
scientes quod fugisset non indicaverunt mihi noluerunt autem
servi regis extendere manum suam in sacerdotes Domini
et ait rex Doec convertere tu et inrue in sacerdotes
conversusque Doec Idumeus inruit in sacerdotes et trucidavit in
die illa octoginta quinque viros vestitos ephod lineo
Nobe autem civitatem sacerdotum percussit in ore gladii
viros et mulieres parvulos et lactantes bovem et asinum et ovem
in ore gladii
evadens autem unus filius Ahimelech filii Achitob cuius
nomen erat Abiathar fugit ad David
et adnuntiavit ei quod occidisset Saul sacerdotes Domini
et ait David ad Abiathar sciebam in die illa quod cum ibi
esset Doec Idumeus procul dubio adnuntiaret Saul ego sum reus
omnium animarum patris tui
mane mecum ne timeas si quis quaesierit animam meam
quaeret et animam tuam mecumque servaberis